NEMUS vulgo NEMOURS

NEMUS vulgo NEMOURS
NEMUS, vulgo NEMOURS
oppid. galliae, a re nomen habens. Est enim in Senonibus, proximum nemori vel silvae Bieriae, veteri Ducatûs titulô insigne, ad fluvium Lupam. Nemosium et Nemosum Rigordo aliisque, corrupte. Meminit loci Hugo Pictavinus, in Histor. Monasterii Viceliacensis, ante annos 500. cum inquit: Egressi sunt omnes cum Rege et Optimatibus suis, in Nemore condito supra Moretum, ubi cum Abbas (Galilielmus) referret etc. Monacho Coenobii S. Dionysii, qui Chronicon Sodalis sui Guilielmi Nagiacensis, ad A. C. 1368. deduxit, Nemosum in Vastineto appellatur, non inepte: Est enim situm in pago Wastinensi, inter Silvas Bieriam et Montis Argisi, Bieriae tamen propius: Olim vero antequam pars nemorisexcideretur, inspsa silva: neque enim Nemus dictum esset, nisi fuisset in nemore. Hadr. Vales. Notit. Galliae. Vide quoque in voce Nemosum. Hinc itaque Nernorosia Familia, Gall. Nemours, quae per illustris Stirpis Sabaudicae ramus est. Patrum enim memoriâ duo Stirpis huius praecipue rami; Nemorosins seu de Nemours, a Philippo, qui in gallia sedem quaesivit, sed, nisi quod feminas attinet, A. C. 1659. in Henricoprimi auctoris pronepote, excisus; et principalis Ducum Sabaudiae a Carolo, dicti Philippi Nemorosii fratre (qui ambo Philippi Ducis A. C. 1517. exstincti, filii fuêre) propagatus, floruêre; quorum hie rursus in duos palmites abiit, ut infra videbimus. Reliquit autem Henricus praefatus, filias duas, quarum progenitores, ab aliquot saeculis, hi fuêre: Ludovicus Dux Sabaudiae, qui decessit A. C. 1465. maritus fuit Annae Lusinianae (Ianô Cypri Rege genitae) et ex ea suscepit Philippum Ducem. defunctum A. C. 1517. quô et Claudiâ Pentheuriâ (filiâ Iohannis de Bresse, Dn. de S. Severo et Nicolaae Britannicae Comitis Pentheuriae) genitus Philippus Dux Nemorosius, obiit A. C. 1533. Pater ex Carola Aurelianensi (filiâ Ludovici Aurelianensis Ducis Longavillani et Iohannae Roetelanae) Iacobi de Sabaudia Ducis Nemorosii, defuncti A. C. 1585. Huius ex Anna Atestina (filia Herculis Estensis Ducis Ferrariae et Renatae Francicae) fil. Henricus de Sabaudia, Dux de Nemours et d'Aumale, decessit, A. C. 1632. relictô, ex Anna Lotharingica (filia Caroli Ducis Aumalae, ex familia Lotharingica) filiô Carolô Amedeô de Sabaudia Duce Nemorosiô et Aumaliô, qui ultimus masculus sui rami denatus est A. C. 1652. Pater ex Isabella Vindocina seu de Vendosme (filia Caesaris Borbonii, Henrico IV. Galliae Rege geniti) Mariae Iohannae Baptistae, quae nata A. C. 1644. Carolo nupsit Emanueli Sabaudiae Duci haud pridem exstincto; Mariae Franciscae Elisabethae, quae genita A. C. 1646. primis nuptiis iuncta est Alfonso Portugalliae Regi, nunc Petrum fratrem eius, Portugalliae Regentem, maritum habet; Francisci (qui natus est et denatus A. C. 1650.) et Caroli Amedei (qui similiter annum sequentem et natalem et emortualem habuit) omnes de Sabaudia lin. Nemorensis. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 3. p. 4. ut et in Indice

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BIERIA filva — in Senombus, Biere vulgo. In hac vici conditi, Uriacum, Ury en Brere, Menta Regia, Brolium, superiores Logiae, Inferiores item: Eremitorium S. Ludovici la Chapelle S. Lovis: Fons Bliaudi, Fontamebleau, Murittum oppid. Moret. Ab eadem silva… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”